20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus,stimulator ab aquilone veniet ei.
21 Mercenarii quoque ejus,qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,versi sunt, et fugerunt simul,nec stare potuerunt :quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.
22 Vox ejus quasi æris sonabit :quoniam cum exercitu properabunt,et cum securibus venient eiquasi cædentes ligna.
23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,qui supputari non potest :multiplicati sunt super locustas,et non est eis numerus.
24 Confusa est filia Ægypti,et tradita in manu populi aquilonis.
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,et super Pharaonem, et super Ægyptum,et super deos ejus, et super reges ejus,et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu servorum ejus :et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.