22 Vox ejus quasi æris sonabit :quoniam cum exercitu properabunt,et cum securibus venient eiquasi cædentes ligna.
23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,qui supputari non potest :multiplicati sunt super locustas,et non est eis numerus.
24 Confusa est filia Ægypti,et tradita in manu populi aquilonis.
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,et super Pharaonem, et super Ægyptum,et super deos ejus, et super reges ejus,et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu servorum ejus :et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob,et ne paveas, Israël :quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,et semen tuum de terra captivitatis tuæ :et revertetur Jacob, et requiescet,et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,quia tecum ego sum :quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam :sed castigabo te in judicio,nec quasi innocenti parcam tibi.