4 Jungite equos, et ascendite, equites :state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,et terga vertentes,fortes eorum cæsos :fugerunt conciti, nec respexerunt :terror undique, ait Dominus.
6 Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis :ad aquilonem juxta flumen Euphratenvicti sunt, et ruerunt.
7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?
8 Ægyptus fluminis instar ascendit,et velut flumina movebuntur fluctus ejus,et dicet : Ascendens operiam terram :perdam civitatem, et habitatores ejus.
9 Ascendite equos,et exsultate in curribus,et procedant fortes,Æthiopia et Libyes tenentes scutum,et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,ut sumat vindictam de inimicis suis :devorabit gladius, et saturabitur,et inebriabitur sanguine eorum :victima enim Domini Dei exercituumin terra aquilonis juxta flumen Euphraten.