2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.
5 Per ascensum enim Luithplorans ascendet in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt.
6 Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myricæ in deserto :
7 pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8 Et veniet prædo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :