23 et super Cariathaim, et super Bethgamul,et super Bethmaon,
24 et super Carioth,et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,quæ longe et quæ prope sunt.
25 Abscissum est cornu Moab,et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :et allidet manum Moab in vomitu suo,et erit in derisum etiam ipse.
27 Fuit enim in derisum tibi Israël :quasi inter fures reperisses eum :propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,captivus duceris.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :sublimitatem ejus, et arrogantiam,et superbiam, et altitudinem cordis ejus.