25 Abscissum est cornu Moab,et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est :et allidet manum Moab in vomitu suo,et erit in derisum etiam ipse.
27 Fuit enim in derisum tibi Israël :quasi inter fures reperisses eum :propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,captivus duceris.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :sublimitatem ejus, et arrogantiam,et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,et quod non sit juxta eam virtus ejus,nec juxta quod poterat conata sit facere.
31 Ideo super Moab ejulabo,et ad Moab universam clamabo,ad viros muri fictilis lamentantes :