27 Fuit enim in derisum tibi Israël :quasi inter fures reperisses eum :propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,captivus duceris.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab :et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 Audivimus superbiam Moab : superbus est valde :sublimitatem ejus, et arrogantiam,et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,et quod non sit juxta eam virtus ejus,nec juxta quod poterat conata sit facere.
31 Ideo super Moab ejulabo,et ad Moab universam clamabo,ad viros muri fictilis lamentantes :
32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.Propagines tuæ transierunt mare ;usque ad mare Jazer pervenerunt :super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.
33 Ablata est lætitia et exsultatiode Carmelo et de terra Moab,et vinum de torcularibus sustuli :nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.