38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,omnis planctus :quoniam contrivi Moabsicut vas inutile, ait Dominus.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt ?quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ?eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40 Hæc dicit Dominus :Ecce quasi aquila volabit,et extendet alas suas ad Moab.
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt :et erit cor fortium Moab in die illasicut cor mulieris parturientis,
42 et cessabit Moab esse populus,quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 Pavor, et fovea,et laqueus super te,o habitator Moab, dicit Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.