44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,quia ignis egressus est de Hesebon,et flamma de medio Seon :et devorabit partem Moab,et verticem filiorum tumultus.
46 Væ tibi, Moab :periisti, popule Chamos,quia comprehensi sunt filii tuiet filiæ tuæ in captivitatem.
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.Hucusque judicia Moab.