12 Quia hæc dicit Dominus :Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,bibentes bibent :et tu, quasi innocens relinqueris ?non eris innocens, sed bibens bibes.
13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,quod in solitudinem, et in opprobrium,et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
14 Auditum audivi a Domino,et legatus ad gentes missus est :Congregamini, et venite contra eam,et consurgamus in prælium.
15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,contemptibilem inter homines.
16 Arrogantia tua decepit te,et superbia cordis tui,qui habitas in cavernis petræ,et apprehendere niteris altitudinem collis :cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,inde detraham te, dicit Dominus.
17 Et erit Idumæa deserta :omnis qui transibit per eam stupebit,et sibilabit super omnes plagas ejus.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,et vicinæ ejus, ait Dominus :non habitabit ibi vir,et non incolet eam filius hominis.