14 Auditum audivi a Domino,et legatus ad gentes missus est :Congregamini, et venite contra eam,et consurgamus in prælium.
15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,contemptibilem inter homines.
16 Arrogantia tua decepit te,et superbia cordis tui,qui habitas in cavernis petræ,et apprehendere niteris altitudinem collis :cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,inde detraham te, dicit Dominus.
17 Et erit Idumæa deserta :omnis qui transibit per eam stupebit,et sibilabit super omnes plagas ejus.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,et vicinæ ejus, ait Dominus :non habitabit ibi vir,et non incolet eam filius hominis.
19 Ecce quasi leo ascendetde superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,quia subito currere faciam eum ad illam.Et quis erit electus, quem præponam ei ?quis enim similis mei ?et quis sustinebit me ?et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman :si non dejecerint eos parvuli gregis,nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.