20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman :si non dejecerint eos parvuli gregis,nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21 A voce ruinæ eorum commota est terra ;clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22 Ecce quasi aquila ascendet,et avolabit, et expandet alas suas super Bosran :et erit cor fortium Idumææ in die illaquasi cor mulieris parturientis.
23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad,quia auditum pessimum audierunt :turbati sunt in mari ;præ sollicitudine quiescere non potuit.
24 Dissoluta est Damascus,versa est in fugam :tremor apprehendit eam,angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,urbem lætitiæ ?
26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,et omnes viri prælii conticescent in die illa,ait Dominus exercituum.