23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad,quia auditum pessimum audierunt :turbati sunt in mari ;præ sollicitudine quiescere non potuit.
24 Dissoluta est Damascus,versa est in fugam :tremor apprehendit eam,angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,urbem lætitiæ ?
26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,et omnes viri prælii conticescent in die illa,ait Dominus exercituum.
27 Et succendam ignem in muro Damasci,et devorabit mœnia Benadad.
28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus :Surgite, et ascendite ad Cedar,et vastate filios orientis.
29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient :pelles eorum, et omnia vasa eorum,et camelos eorum tollent sibi,et vocabunt super eos formidinem in circuitu.