29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient :pelles eorum, et omnia vasa eorum,et camelos eorum tollent sibi,et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,qui habitatis Asor, ait Dominus :iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,et cogitavit adversum vos cogitationes.
31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,et habitantem confidenter, ait Dominus :non ostia, nec vectes eis : soli habitant.
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,et multitudo jumentorum in prædam :et dispergam eos in omnem ventum,qui sunt attonsi in comam,et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
33 Et erit Asor in habitaculum draconum,deserta usque in æternum :non manebit ibi vir,nec incolet eam filius hominis.
34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens :
35 Hæc dicit Dominus exercituum :Ecce ego confringam arcum Ælam,et summam fortitudinem eorum :