6 Et post hæc reverti faciamcaptivos filiorum Ammon, ait Dominus.
7 Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum :Numquid non ultra est sapientia in Theman ?periit consilium a filiis ;inutilis facta est sapientia eorum.
8 Fugite, et terga vertite ;descendite in voraginem, habitatores Dedan :quoniam perditionem Esau adduxi super eum,tempus visitationis ejus.
9 Si vindemiatores venissent super te,non reliquissent racemum :si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
10 Ego vero discooperui Esau :revelavi abscondita ejus,et celari non poterit :vastatum est semen ejus,et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
11 Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere :et viduæ tuæ in me sperabunt.
12 Quia hæc dicit Dominus :Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,bibentes bibent :et tu, quasi innocens relinqueris ?non eris innocens, sed bibens bibes.