1 Circuite vias Jerusalem,et aspicite, et considerate,et quærite in plateis ejus,an inveniatis virum facientem judicium,et quærentem fidem :et propitius ero ei.
2 Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint,et hoc falso jurabunt.
3 Domine, oculi tui respiciunt fidem :percussisti eos, et non doluerunt ;attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam :induraverunt facies suas supra petram,et noluerunt reverti.
4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti,ignorantes viam Domini,judicium Dei sui.
5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis :ipsi enim cognoverunt viam Domini,judicium Dei sui :et ecce magis hi simul confregerunt jugum ;ruperunt vincula.