14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Quia locuti estis verbum istud,ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,et populum istum in ligna,et vorabit eos.
15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,domus Israël, ait Dominus :gentem robustam,gentem antiquam,gentem cujus ignorabis linguam,nec intelliges quid loquatur.
16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ;universi fortes.
17 Et comedet segetes tuas et panem tuum ;devorabit filios tuos et filias tuas ;comedet gregem tuum et armenta tua ;comedet vineam tuam et ficum tuam :et conteret urbes munitas tuas,in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus,non faciam vos in consummationem.
19 Quod si dixeritis :Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ?dices ad eos :Sicut dereliquistis me,et servistis deo alieno in terra vestra,sic servietis alienis in terra non vestra.
20 Annuntiate hoc domui Jacob,et auditum facite in Juda, dicentes :