21 Audi, popule stulte, qui non habes cor :qui habentes oculos, non videtis ;et aures, et non auditis.
22 Me ergo non timebitis, ait Dominus,et a facie mea non dolebitis ?qui posui arenam terminum mari,præceptum sempiternum quod non præteribit :et commovebuntur, et non poterunt ;et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans :recesserunt, et abierunt.
24 Et non dixerunt in corde suo :Metuamus Dominum Deum nostrum,qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc,et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
27 Sicut decipula plena avibus,sic domus eorum plenæ dolo :ideo magnificati sunt et ditati.