6 Idcirco percussit eos leo de silva ;lupus ad vesperam vastavit eos :pardus vigilans super civitates eorum :omnis qui egressus fuerit ex eis capietur :quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ;confortatæ sunt aversiones eorum.
7 Super quo propitius tibi esse potero ?filii tui dereliquerunt me,et jurant in his qui non sunt dii.Saturavi eos, et mœchati sunt,et in domo meretricis luxuriabantur.
8 Equi amatores et emissarii facti sunt :unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,et in gente tali non ulciscetur anima mea ?
10 Ascendite muros ejus, et dissipate :consummationem autem nolite facere :auferte propagines ejus,quia non sunt Domini.
11 Prævaricatione enim prævaricata est in medomus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
12 Negaverunt Dominum, et dixerunt :Non est ipse : neque veniet super nos malum :gladium et famem non videbimus.