8 Equi amatores et emissarii facti sunt :unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,et in gente tali non ulciscetur anima mea ?
10 Ascendite muros ejus, et dissipate :consummationem autem nolite facere :auferte propagines ejus,quia non sunt Domini.
11 Prævaricatione enim prævaricata est in medomus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
12 Negaverunt Dominum, et dixerunt :Non est ipse : neque veniet super nos malum :gladium et famem non videbimus.
13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti,et responsum non fuit in eis :hæc ergo evenient illis.
14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Quia locuti estis verbum istud,ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,et populum istum in ligna,et vorabit eos.