11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini,diripientes hæreditatem meam :quoniam effusi estis sicut vituli super herbam,et mugistis sicut tauri :
12 confusa est mater vestra nimis,et adæquata pulveri, quæ genuit vos :ecce novissima erit in gentibus,deserta, invia, et arens.
13 Ab ira Domini non habitabitur,sed redigetur tota in solitudinem :omnis qui transibit per Babylonem stupebit,et sibilabit super universis plagis ejus.
14 Præparamini contra Babylonem per circuitum,omnes qui tenditis arcum :debellate eam, non parcatis jaculis,quia Domino peccavit.
15 Clamate adversus eam,ubique dedit manum :ceciderunt fundamenta ejus,destructi sunt muri ejus,quoniam ultio Domini est :ultionem accipite de ea :sicut fecit, facite ei.
16 Disperdite satorem de Babylone,et tenentem falcem in tempore messis :a facie gladii columbæunusquisque ad populum suum convertetur,et singuli ad terram suam fugient.
17 Grex dispersus Israël :leones ejecerunt eum.Primus comedit eum rex Assur :iste novissimus exossavit eumNabuchodonosor rex Babylonis.