18 Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus,sicut visitavi regem Assur :
19 et reducam Israël ad habitaculum suum :et pascetur Carmelum et Basan,et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
20 In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,quæretur iniquitas Israël, et non erit,et peccatum Juda, et non invenietur :quoniam propitius ero eis quos reliquero.
21 Super terram dominantium ascende,et super habitatores ejus visita :dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus,et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.
22 Vox belli in terra, et contritio magna.
23 Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ ?quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?
24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon,et nesciebas :inventa es et apprehensa,quoniam Dominum provocasti.