21 Super terram dominantium ascende,et super habitatores ejus visita :dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus,et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.
22 Vox belli in terra, et contritio magna.
23 Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ ?quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?
24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon,et nesciebas :inventa es et apprehensa,quoniam Dominum provocasti.
25 Aperuit Dominus thesaurum suum,et protulit vasa iræ suæ,quoniam opus est Domino Deo exercituum,in terra Chaldæorum.
26 Venite ad eam ab extremis finibus ;aperite ut exeant qui conculcent eam :tollite de via lapides, et redigite in acervos :et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
27 Dissipate universos fortes ejus :descendant in occisionem :væ eis, quia venit dies eorum,tempus visitationis eorum !