31 Ecce ego ad te, superbe !dicit Dominus Deus exercituum :quia venit dies tuus,tempus visitationis tuæ.
32 Et cadet superbus, et corruet,et non erit qui suscitet eum :et succendam ignem in urbibus ejus,et devorabit omnia in circuitu ejus.
33 Hæc dicit Dominus exercituum :Calumniam sustinent filii Israël,et filii Juda simul :omnes qui ceperunt eos, tenent :nolunt dimittere eos.
34 Redemptor eorum fortis,Dominus exercituum nomen ejus :judicio defendet causam eorum,ut exterreat terram,et commoveat habitatores Babylonis.
35 Gladius ad Chaldæos, ait Dominus,et ad habitatores Babylonis,et ad principes, et ad sapientes ejus.
36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt :gladius ad fortes illius, qui timebunt.
37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus,et ad omne vulgus quod est in medio ejus :et erunt quasi mulieres :gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.