37 Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus,et ad omne vulgus quod est in medio ejus :et erunt quasi mulieres :gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.
38 Siccitas super aquas ejus erit, et arescent,quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
39 Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis,et habitabunt in ea struthiones :et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum,nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
40 Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham,et vicinas ejus, ait Dominus,non habitabit ibi vir,et non incolet eam filius hominis.
41 Ecce populus venit ab aquilone,et gens magna, et reges multiconsurgent a finibus terræ.
42 Arcum et scutum apprehendent :crudeles sunt, et immisericordes :vox eorum quasi mare sonabit,et super equos ascendent,sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
43 Audivit rex Babylonis famam eorum,et dissolutæ sunt manus ejus :angustia apprehendit eum,dolor quasi parturientem.