42 Arcum et scutum apprehendent :crudeles sunt, et immisericordes :vox eorum quasi mare sonabit,et super equos ascendent,sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon.
43 Audivit rex Babylonis famam eorum,et dissolutæ sunt manus ejus :angustia apprehendit eum,dolor quasi parturientem.
44 Ecce quasi leo ascendet,de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,quia subito currere faciam eum ad illam.Et quis erit electus, quem præponam ei ?quis est enim similis mei ?et quis sustinebit me ?et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
45 Propterea audite consilium Dominiquod mente concepit adversum Babylonem,et cogitationes ejusquas cogitavit super terram Chaldæorum :nisi detraxerint eos parvuli gregum,nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra,et clamor inter gentes auditus est.