6 Grex perditus factus est populus meus :pastores eorum seduxerunt eos,feceruntque vagari in montibus :de monte in collem transierunt ;obliti sunt cubilis sui.
7 Omnes qui invenerunt comederunt eos,et hostes eorum dixerunt : Non peccavimus :pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ,et exspectationi patrum eorum Domino.
8 Recedite de medio Babylonis,et de terra Chaldæorum egredimini,et estote quasi hædi ante gregem.
9 Quoniam ecce ego suscito,et adducam in Babylonemcongregationem gentium magnarum de terra aquilonis,et præparabuntur adversus eam, et inde capietur :sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris :non revertetur vacua.
10 Et erit Chaldæa in prædam :omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
11 Quoniam exsultatis, et magna loquimini,diripientes hæreditatem meam :quoniam effusi estis sicut vituli super herbam,et mugistis sicut tauri :
12 confusa est mater vestra nimis,et adæquata pulveri, quæ genuit vos :ecce novissima erit in gentibus,deserta, invia, et arens.