13 Quæ habitas super aquas multas,locuples in thesauris :venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.
14 Juravit Dominus exercituum per animam suam :Quoniam replebo te hominibus quasi brucho,et super te celeuma cantabitur.
15 Qui fecit terram in fortitudine sua,præparavit orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos.
16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo :qui levat nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit,et produxit ventum de thesauris suis.
17 Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili :quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.
18 Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis suæ peribunt.
19 Non sicut hæc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Israël sceptrum hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.