17 Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili :quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.
18 Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis suæ peribunt.
19 Non sicut hæc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Israël sceptrum hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.
20 Collidis tu mihi vasa belli :et ego collidam in te gentes,et disperdam in te regna :
21 et collidam in te equum et equitem ejus :et collidam in te currum et ascensorem ejus :
22 et collidam in te virum et mulierem :et collidam in te senem et puerum :et collidam in te juvenem et virginem :
23 et collidam in te pastorem et gregem ejus :et collidam in te agricolam et jugales ejus :et collidam in te duces et magistratus :