2 et mittam in Babylonem ventilatores,et ventilabunt eam et demolientur terram ejus,quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
3 Non tendat qui tendit arcum suum,et non ascendat loricatus :nolite parcere juvenibus ejus ;interficite omnem militiam ejus.
4 Et cadent interfecti in terra Chaldæorum,et vulnerati in regionibus ejus.
5 Quoniam non fuit viduatus Israël et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Israël.
6 Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino :vicissitudinem ipse retribuet ei.
7 Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commotæ sunt.
8 Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.