24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,omne malum suum quod fecerunt in Sion,in oculis vestris, ait Dominus.
25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,qui corrumpis universam terram :et extendam manum meam super te,et evolvam te de petris,et dabo te in montem combustionis :
26 et non tollent de te lapidem in angulum,et lapidem in fundamenta :sed perditus in æternum eris, ait Dominus.
27 Levate signum in terra,clangite buccina in gentibus,sanctificate super eam gentes,annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez :numerate contra eam Taphsar,adducite equum quasi bruchum aculeatum.
28 Sanctificate contra eam gentes,reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,cunctamque terram potestatis ejus.
29 Et commovebitur terra et conturbabitur,quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
30 Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ;habitaverunt in præsidiis :devoratum est robur eorum,et facti sunt quasi mulieres :incensa sunt tabernacula ejus,contriti sunt vectes ejus.