42 Ascendit super Babylonem mare :multitudine fluctuum ejus operta est.
43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem,terra inhabitabilis et deserta,terra in qua nullus habitet,nec transeat per eam filius hominis.
44 Et visitabo super Bel in Babylone,et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus :et non confluent ad eum ultra gentes,siquidem et murus Babylonis corruet.
45 Egredimini de medio ejus, populus meus,ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
46 et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,et omnia quæ in eis sunt :quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.