46 et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,et omnia quæ in eis sunt :quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
49 Et quomodo fecit Babylon,ut caderent occisi in Israël,sic de Babylonecadent occisi in universa terra.
50 Qui fugistis gladium, venite,nolite stare :recordamini procul Domini,et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium :operuit ignominia facies nostras,quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,et visitabo super sculptilia ejus,et in omni terra ejus mugiet vulneratus.