2 Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum ;fixerunt in ea tentoria in circuitu :pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum :consurgite, et ascendamus in meridie :væ nobis, quia declinavit dies ;quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !
5 Surgite, et ascendamus in nocte,et dissipemus domus ejus.
6 Quia hæc dicit Dominus exercituum :Cædite lignum ejus,et fundite circa Jerusalem aggerem.Hæc est civitas visitationis :omnis calumnia in medio ejus.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,sic frigidam fecit malitiam suam.Iniquitas et vastitas audietur in ea,coram me semper infirmitas et plaga.
8 Erudire, Jerusalem,ne forte recedat anima mea a te ;ne forte ponam te desertam,terram inhabitabilem.