25 Nolite exire ad agros,et in via ne ambuletis,quoniam gladius inimici,pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicio,et conspergere cinere :luctum unigeniti fac tibi,planctum amarum,quia repente veniet vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo robustum :et scies, et probabis viam eorum.
28 Omnes isti principes declinantes,ambulantes fraudulenter,æs et ferrum :universi corrupti sunt.
29 Defecit sufflatorium ;in igne consumptum est plumbum :frustra conflavit conflator,malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
30 Argentum reprobum vocate eos,quia Dominus projecit illos.