9 Hæc dicit Dominus exercituum :Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël.Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ?ecce incircumcisæ aures eorum,et audire non possunt :ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum ;laboravi sustinens.Effunde super parvulum foris,et super consilium juvenum simul :vir enim cum muliere capietur ;senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros,agri et uxores pariter,quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
13 a minore quippe usque ad majoremomnes avaritiæ student,et a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt dolum.
14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia,dicentes : Pax, pax !et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quin potius confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Quam ob rem cadent inter ruentes :in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.