13 Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :et vocavi vos, et non respondistis :
14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum,et in qua vos habetis fiduciam,et loco quem dedi vobis et patribus vestris,sicut feci Silo :
15 et projiciam vos a facie measicut projeci omnes fratres vestros,universum semen Ephraim.
16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc,nec assumas pro eis laudem et orationem :et non obsistas mihi,quia non exaudiam te.
17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda,et in plateis Jerusalem ?
18 Filii colligunt ligna,et patres succendunt ignem,et mulieres conspergunt adipem,ut faciant placentas reginæ cæli,et libent diis alienis,et me ad iracundiam provocent.
19 Numquid me ad iracundiam provocant ?dicit Dominus ;nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?