22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis,in die qua eduxi eos de terra Ægypti,de verbo holocautomatum et victimarum :
23 sed hoc verbum præcepi eis, dicens :Audite vocem meam,et ero vobis Deus,et vos eritis mihi populus :et ambulate in omni via quam mandavi vobis,ut bene sit vobis.
24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali :factique sunt retrorsum, et non in ante,
25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægyptiusque ad diem hanc.Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,consurgens diluculo, et mittens :
26 et non audierunt me,nec inclinaverunt aurem suam :sed induraverunt cervicem suam,et pejus operati sunt quam patres eorum.
27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
28 Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,nec recepit disciplinam ;periit fides,et ablata est de ore eorum.