25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægyptiusque ad diem hanc.Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,consurgens diluculo, et mittens :
26 et non audierunt me,nec inclinaverunt aurem suam :sed induraverunt cervicem suam,et pejus operati sunt quam patres eorum.
27 Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
28 Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,nec recepit disciplinam ;periit fides,et ablata est de ore eorum.
29 Tonde capillum tuum, et projice,et sume in directum planctum :quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ;
30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus.Posuerunt offendicula sua in domoin qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :
31 et ædificaverunt excelsa Topheth,quæ est in valle filii Ennom,ut incenderent filios suos et filias suas igni,quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo.