30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus.Posuerunt offendicula sua in domoin qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :
31 et ædificaverunt excelsa Topheth,quæ est in valle filii Ennom,ut incenderent filios suos et filias suas igni,quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo.
32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus,et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom,sed vallis interfectionis :et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ,et non erit qui abigat.
34 Et quiescere faciam de urbibus Juda,et de plateis Jerusalem,vocem gaudii et vocem lætitiæ,vocem sponsi et vocem sponsæ :in desolationem enim erit terra.