7 habitabo vobiscum in loco isto,in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.
8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii,qui non proderunt vobis :
9 furari, occidere, adulterari,jurare mendaciter, libare Baalim,et ire post deos alienos quos ignoratis :
10 et venistis, et stetistis coram mein domo hac, in qua invocatum est nomen meum,et dixistis : Liberati sumus,eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista,in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.
12 Ite ad locum meum in Silo,ubi habitavit nomen meum a principio,et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.
13 Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :et vocavi vos, et non respondistis :