1 In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis :
2 et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cæli,quæ dilexerunt, et quibus servierunt,et post quæ ambulaverunt,et quæ quæsierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ erunt.
3 Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis quæ derelicta sunt,ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
4 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ?
5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti.