16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus.
17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus.
18 Dolor meus super dolorem,in me cor meum mœrens.
19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ?
20 Transiit messis, finita est æstas,et nos salvati non sumus.
21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me.
22 Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei ?