1 Quis dabit capiti meo aquam,et oculis meis fontem lacrimarum,et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ?
2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,et derelinquam populum meum,et recedam ab eis ?quia omnes adulteri sunt,cœtus prævaricatorum.
3 Et extenderunt linguam suamquasi arcum mendacii et non veritatis :confortati sunt in terra,quia de malo ad malum egressi sunt,et me non cognoverunt, dicit Dominus.
4 Unusquisque se a proximo suo custodiat,et in omni fratre suo non habeat fiduciam :quia omnis frater supplantans supplantabit,et omnis amicus fraudulenter incedet.
5 Et vir fratrem suum deridebit,et veritatem non loquentur :docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;ut inique agerent laboraverunt.