17 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :
18 festinent, et assumant super nos lamentum :deducant oculi nostri lacrimas,et palpebræ nostræ defluant aquis.
19 Quia vox lamentationis audita est de Sion :Quomodo vastati sumus,et confusi vehementer ?quia dereliquimus terram ;quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini,et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,et docete filias vestras lamentum,et unaquæque proximam suam planctum :
21 quia ascendit mors per fenestras nostras ;ingressa est domos nostras,disperdere parvulos deforis,juvenes de plateis.
22 Loquere : Hæc dicit Dominus :Et cadet morticinum hominisquasi stercus super faciem regionis,et quasi fœnum post tergum metentis,et non est qui colligat.
23 Hæc dicit Dominus :Non glorietur sapiens in sapientia sua,et non glorietur fortis in fortitudine sua,et non glorietur dives in divitiis suis :