4 Unusquisque se a proximo suo custodiat,et in omni fratre suo non habeat fiduciam :quia omnis frater supplantans supplantabit,et omnis amicus fraudulenter incedet.
5 Et vir fratrem suum deridebit,et veritatem non loquentur :docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ;ut inique agerent laboraverunt.
6 Habitatio tua in medio doli :in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
7 Propterea hæc dicit Dominus exercituum :Ecce ego conflabo, et probabo eos :quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei ?
8 Sagitta vulnerans lingua eorum,dolum locuta est.In ore suo pacem cum amico suo loquitur,et occulte ponit ei insidias.
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?
10 Super montes assumam fletum ac lamentum,et super speciosa deserti planctum,quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,et non audierunt vocem possidentis :a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.