8 Sagitta vulnerans lingua eorum,dolum locuta est.In ore suo pacem cum amico suo loquitur,et occulte ponit ei insidias.
9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?
10 Super montes assumam fletum ac lamentum,et super speciosa deserti planctum,quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,et non audierunt vocem possidentis :a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
11 Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,et cubilia draconum :et civitates Juda dabo in desolationem,eo quod non sit habitator.
12 Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,eo quod non sit qui pertranseat ?
13 Et dixit Dominus :Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,et non audierunt vocem meam,et non ambulaverunt in ea,
14 et abierunt post pravitatem cordis sui,et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :