Lamentationes 1 VULG

1   Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Quomodo sedet solacivitas plena populo !Facta est quasi viduadomina gentium ;princeps provinciarumfacta est sub tributo.

2   Plorans ploravit in nocte,et lacrimæ ejus in maxillis ejus :non est qui consoletur eamex omnibus caris ejus ;omnes amici ejus spreverunt eam,et facti sunt ei inimici.

3   Migravit Judas propter afflictionem,et multitudinem servitutis ;habitavit inter gentes,nec invenit requiem :omnes persecutores ejus apprehenderunt eaminter angustias.

4   Viæ Sion lugent, eo quod non sintqui veniant ad solemnitatem :omnes portæ ejus destructæ,sacerdotes ejus gementes ;virgines ejus squalidæ,et ipsa oppressa amaritudine.

5   Facti sunt hostes ejus in capite ;inimici ejus locupletati sunt :quia Dominus locutus est super eampropter multitudinem iniquitatum ejus.Parvuli ejus ducti sunt in captivitatemante faciem tribulantis.

6   Et egressus est a filia Sionomnis decor ejus ;facti sunt principes ejus velut arietesnon invenientes pascua,et abierunt absque fortitudineante faciem subsequentis.

7   Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,et prævaricationis,omnium desiderabilium suorum,quæ habuerat a diebus antiquis,cum caderet populus ejus in manu hostili,et non esset auxiliator :viderunt eam hostes,et deriserunt sabbata ejus.

8   Peccatum peccavit Jerusalem,propterea instabilis facta est ;omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,quia viderunt ignominiam ejus :ipsa autem gemensconversa est retrorsum.

9   Sordes ejus in pedibus ejus,nec recordata est finis sui ;deposita est vehementer,non habens consolatorem.Vide, Domine, afflictionem meam,quoniam erectus est inimicus.

10   Manum suam misit hostisad omnia desiderabilia ejus,quia vidit gentesingressas sanctuarium suum,de quibus præceperasne intrarent in ecclesiam tuam.

11   Omnis populus ejus gemens,et quærens panem ;dederunt pretiosa quæque pro ciboad refocillandam animam.Vide, Domine, et consideraquoniam facta sum vilis !

12   O vos omnes qui transitis per viam,attendite, et videtesi est dolor sicut dolor meus !quoniam vindemiavit me,ut locutus est Dominus,in die iræ furoris sui.

13   De excelso misit ignem in ossibus meis,et erudivit me :expandit rete pedibus meis,convertit me retrorsum ;posuit me desolatam,tota die mœrore confectam.

14   Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;in manu ejus convolutæ sunt,et impositæ collo meo.Infirmata est virtus mea :dedit me Dominus in manude qua non potero surgere.

15   Abstulit omnes magnificos meos Dominusde medio mei ;vocavit adversum me tempusut contereret electos meos.Torcular calcavit Dominusvirgini filiæ Juda.

16   Idcirco ego plorans,et oculus meus deducens aquas,quia longe factus est a me consolator,convertens animam meam.Facti sunt filii mei perditi,quoniam invaluit inimicus.

17   Expandit Sion manus suas ;non est qui consoletur eam.Mandavit Dominus adversum Jacobin circuitu ejus hostes ejus ;facta est Jerusalemquasi polluta menstruis inter eos.

18   Justus est Dominus,quia os ejus ad iracundiam provocavi.Audite, obsecro, universi populi,et videte dolorem meum :virgines meæ et juvenes mei abieruntin captivitatem.

19   Vocavi amicos meos,et ipsi deceperunt me ;sacerdotes mei et senes meiin urbe consumpti sunt,quia quæsierunt cibum sibiut refocillarent animam suam.

20   Vide, Domine, quoniam tribulor :conturbatus est venter meus,subversum est cor meum in memetipsa,quoniam amaritudine plena sum.Foris interfecit gladius,et domi mors similis est.

21   Audierunt quia ingemisco ego,et non est qui consoletur me ;omnes inimici mei audierunt malum meum,lætati sunt quoniam tu fecisti :adduxisti diem consolationis,et fient similes mei.

22   Ingrediatur omne malum eorum coram te :et vindemia eos, sicut vindemiasti mepropter omnes iniquitates meas :multi enim gemitus mei,et cor meum mœrens.

Chapters

1 2 3 4 5