1 Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Quomodo sedet solacivitas plena populo !Facta est quasi viduadomina gentium ;princeps provinciarumfacta est sub tributo.
2 Plorans ploravit in nocte,et lacrimæ ejus in maxillis ejus :non est qui consoletur eamex omnibus caris ejus ;omnes amici ejus spreverunt eam,et facti sunt ei inimici.
3 Migravit Judas propter afflictionem,et multitudinem servitutis ;habitavit inter gentes,nec invenit requiem :omnes persecutores ejus apprehenderunt eaminter angustias.
4 Viæ Sion lugent, eo quod non sintqui veniant ad solemnitatem :omnes portæ ejus destructæ,sacerdotes ejus gementes ;virgines ejus squalidæ,et ipsa oppressa amaritudine.
5 Facti sunt hostes ejus in capite ;inimici ejus locupletati sunt :quia Dominus locutus est super eampropter multitudinem iniquitatum ejus.Parvuli ejus ducti sunt in captivitatemante faciem tribulantis.
6 Et egressus est a filia Sionomnis decor ejus ;facti sunt principes ejus velut arietesnon invenientes pascua,et abierunt absque fortitudineante faciem subsequentis.
7 Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,et prævaricationis,omnium desiderabilium suorum,quæ habuerat a diebus antiquis,cum caderet populus ejus in manu hostili,et non esset auxiliator :viderunt eam hostes,et deriserunt sabbata ejus.