12 O vos omnes qui transitis per viam,attendite, et videtesi est dolor sicut dolor meus !quoniam vindemiavit me,ut locutus est Dominus,in die iræ furoris sui.
13 De excelso misit ignem in ossibus meis,et erudivit me :expandit rete pedibus meis,convertit me retrorsum ;posuit me desolatam,tota die mœrore confectam.
14 Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;in manu ejus convolutæ sunt,et impositæ collo meo.Infirmata est virtus mea :dedit me Dominus in manude qua non potero surgere.
15 Abstulit omnes magnificos meos Dominusde medio mei ;vocavit adversum me tempusut contereret electos meos.Torcular calcavit Dominusvirgini filiæ Juda.
16 Idcirco ego plorans,et oculus meus deducens aquas,quia longe factus est a me consolator,convertens animam meam.Facti sunt filii mei perditi,quoniam invaluit inimicus.
17 Expandit Sion manus suas ;non est qui consoletur eam.Mandavit Dominus adversum Jacobin circuitu ejus hostes ejus ;facta est Jerusalemquasi polluta menstruis inter eos.
18 Justus est Dominus,quia os ejus ad iracundiam provocavi.Audite, obsecro, universi populi,et videte dolorem meum :virgines meæ et juvenes mei abieruntin captivitatem.